- PONTIFEX
- PONTIFEXnomen maximi fuit apud Romanos Sacerdotii, cuius potestas amplissima: qua de ultimam Numae in stitutionum sonare, tradit Dio, l. 2. Dictus non a Ponte faciendo, quemadmodum Varro tradit de L. L inquien: Pontifices ego a Ponte arbitror dictos. Nam ab iis sublicius est factus primum; et saepe restitutus, quum ideo sacra et ula et cis Tiberim non mediocriritu fiant. Nondum enim tum pons fuit ullus, qui refici potuerit, demumque post Numae tempora ab Anco Martio pons primum Tiberi est impositus. Sed forte a vetustissima sacrorum ratione, quae ad pontes fierent: quod tamen eâdem ratione refellitur, ut annotavit Sabellicus, l. 3. Enn. 2. Potius autem, a posse et facere, ut Q. Scaevola apud praefatum Varronem contendit, Pontifex enim est, qui potest facere, i. e. sacrificare, l. 4. Horum quatuor primitus a Numa instituti (quorum princeps Martius fuit, Marci filius, Vir Patricius) et e Petriciis electi, numerum ordinemque retinuerunt, usque ad annum Urb. Cond. 454. quô, Q. Appuleiô Pansâ et M. Valeriô Corvô V. Consulib. Q. et Cn. Ogulnii Tribuni Pleb. legem tulerunt, ut numerus Augurum et Pontificum augeretur, et pars eorum ex plebe esset. Sic octo Pontificum numerus factus est, qui usque ad L. Sullae Felicis Dictaturam mansit. Tumis, inter multa, quae aut abrogavit, aut addidit, Pontificum quoque Augurumque collegium ampliavit, ut essent 15. Pontifices, et totidem Augurus, Florus, Epit. 89. Ex quo Sullae instituto duplex Pontificum ordo factus est: Primi enim octo et duo deinceps, qui in eorum locum cooptati sunt, Pontifices maiores appellati; reliqui vero septem, minores Pontifices dicti sunt,f quorum passim et apud veteres Scriptores et in vetust is Epigrammatib. mantio fit. Universus illorum coetus, Colegium vocatus est, ut ex Cicer. Or. ad Pentif. pro Domo ac de Haruspic. resp. et ex antiquis Inscript. colligere est. A Collegin itaque Pontificum primorum successores cooptari soliti sunt, usque ad ann. Urb. Cond. circiter 450. Non enim Comitiis a Populo creabantur, donec Cn. Domitius Cn. F. Ahenobarbus Tribun. Pl.Pontificibus offensior, quod alium, quam se, in locum Patris sui cooptâssent, lege latâ, ius Sacerdotum subrogandorum a Collegiis ad Populum transtulit, ut Cicer. in Rullum, et Tranquillus in Nerone, c. 2. tradunt. Quam cum L. Sulla Dictator, plebi parum aequus, ahrogâsset: restituit M. Tulliô Cicerone; M. Antoniô Consulib. Tit. Labienus Tribun. Pleb. teste Dione l. 37. Postea tamen, sub Augusto, iterum abrogatâ lege Domitiâ, Collegiorum primo, deinde Romanorum Principum arbitriô, Pontifices et reliqui Sacerdotes, cooptari coeperunt. De muneribus ac dignitate vero Pontificum, ita Dionys. l. 2. Pontifices, inquit, de omnibus causis ad sacra pertinentibus iudicant, tam inter Magistratus saerificos, quam inter privatos homines; novasque leges de sacris arbitratu suô condunt: et Magistratus, penes quos ceremoniae sunt ac sacrificia, Sacerdo esque omnes examinant: Ministros quoque sacrorum in officio continent, ne quid contra sollennes faciant ritus, a profano etiam et imperito vulgo consuluntur de cultu Deorum ac Geniorum, aliisque religionibus, quod si quem animadvertant, praescripta sua contemnere, eum mulctant pro delicti magnitudine. Ipsi nullius potestati sunt obnoxii, nec tenentur ad reddendam rationem vel Senatur vel Populo. Id genus Doctores, sive sacri Doctores, sive sacrarum legum Consulti, sive sacrorum Custodes recte dicendi sunt: ego Hierophantas nostrisappellari dixerim. Vide quoque Ciceronem, Orat. pro Dome, ubi interalia, omnis Reip. dignitatem, omnium salutem, vitam, libertatem, aras, focos, Deos, Penates, bona, fortunas, domicilia, eorum sapientiae, fidei potestatique commissa ac credita esse, ait. Et paulo pôst ad Lentulum, unum ex Pontificibus, ad quos Epulones Iovis O. M. si quid est praetermissum, aut commissum, afferunt: quorum de sententia illa eadem renovata, atque instaurata celebrantur, etc. lisdem, sicut Magistratibus quibusdam Patriciis, Consulibus, Praetoribus, Dictatoribus et Interregibus, ius fuisse, Populum ad Curiata Comitia vocandi, ex eo patet, quod Flaminum inaugurandorum causâ Comitia istiusmodi indici solerent, idque ad Pontificum pertineret officium. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 4. Nec defuêre ipsis Lictores, et fasces, Lictoris insignia, qua de re sic Gutherius, l. de vet iure Pontificie: De Lictoribus Seneca Pater, Non sine causa, inquit, Sacerdoti Lictor apparet. His tamen publici solum Sacerdotes utebantur cum Vestalibus, ut Pontifices, Augures, Quindecimviri, Flamines. Namque Liviae, quum Augusti sacerdos Senatus consultô constituta est, decretum, Ρ῾αβδούχῳ χρῆςθαι εν ταῖς ἱερουργίαις, ut Lictore in sacrificio uti posset, nihil ad veterum sacrorum rationem facit, quae, ut coetera, adulatione mutata est ac depravat. Lictor Pontificum in antiquis Inscr. est Apparitor. Fragmentum marmoris in via Appia, Apparitori. Pontificum. Parmulario. Iidem Poncificum Calatores dicti, ἐκβιβαςταὶ ἱερέων, qui et Comitia calabant et a Pontificibus sacra facturis praemittebantur, ut sicubi viderent Artifices adsidentes, opus suum prohiberent, ne Deorum attaminarent ceremonias. Vide Fortunium Licetum de Lucernis, l. 6. c 102. ubi Lucernam Sepulchralem Sacerdotis, lictorem habentis, explicat. Duravit autem Pontificum Collegium, usque ad Theodosii-Senioris tempora, quibus, Religione Christianâ omnia iam obtinente, Imperatoribusque antiquae superstitioni adversantibus; unô edictô Sacerdotum omnium reditufiscof applicati sunt, ut Zosimus docet. Omnium supremus unus erat, qui et Maximus dicebatur, quo de vide hîc insra, et plura in hanc rem, apud A. Gellium passim, et Ioh. Rosin. l. 3. c. 22. A Pontificibus dicta Pontificum seu Pontificia cena, in Proverb. abiit, de laute supra modum ac magnifica, ut apud Horatium, l. 2. Carm. Od. 14. v. ult aliosque videre est; Angl. a feast for en Abbot: Pro qua Cena adicialis quoque, nonnumquam dicitur. Lipsius tamen Adicialem legi et intelligi eam vult, quam in aditu honoris quivis Magistratus exhibere solebat, de magnit. Rom. l. 4. c. 9. Meminit cenae Pontificiae Metelli Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. ubi, postquam ordine enumerâsset eos, qui accubuissent, pergit: Coean haec fuit: Ante cenam echinos, ostreas crudas, quantum vellent, peloridas, spondylos, turdum, asparagos: subtus galinam altilem, patinam ostrearum, peloridum, balanos nigros, balanos albos. Iterum spondylos, glycomaridas, urticas, ficedulas, lumbos, capragines, aprugnos, altilia ex farina involuta, murices et parpuras. In Cena suminae, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querque dulas elixas, lepores, altilia assa, amylum, panes Picentes. Quod cum iam saeculo 4. Damasus Romae Episcopus imitari inciperet, unde Amm. Marcellin. l. 29. Adepti (nempe Pontificatum) felicissimi sunt, eorumque convivia regales superant mensas; Praetextatus Praef. Urbis, ludens, inquit Hieron. ad Pammachium, dicere solebat ad Damascum, Facite me RomaeUrbis Episcopum, et ero protinus Christianus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.